- PHARUSII; vel PHAURUSII
- PHARUSII; vel PHAURUSIIpopuli Africae ultra Mauritaniam, Mela l. 3. c. 10. Deinde Pharusii, aliquando, tendente ad Hesperidas Hercule, dites: nunc inculti, et nisi quod pecore aluntur, admodum inopes, Plin. l. 5. c. 8. Pharusii quondam Parsae, comites fuisse dicuntur Herculis ad Hesperidas tendentis. Ubi Salmas. legit, per se comites, et interpretatur, suâ sponte, prorsus ridicule, inquit Isac. Voss. Vulgatam enim lectionem veram esse, apparet ex Sallustio, qui in Iugurthino, ubi de Herculis exser citu in diversas oras dilapso agit, addit, c. 18. Ex eo numero Medi, Persae, et Armenii navibus in Africam transvesti, proximos nostro mari locos inhabitavêre: Sed Fersae intra Oceanum magis, hique alveos navium inversos pro tuguriis habuêre. Nempe Persas istuc concesisse scribit, ubi hic Pharusios describit Pomponius. Dionysius:Α῎γχι δὲ Μαρμαρίδαι προνενευκότες Αἰγύπτοιο,Γάπουλόι τ᾿ ἐφύπερθε, καὶ ἀγχίγυοι Νίγρητες.Β῾ξείης δ᾿ ἐπὶ τοῖς, Φαυρούσιοι.Vide Strab. l. ult. ubi de Mauris. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.